Read about file extension history in file extension history DB.


Notice: Undefined variable: author in /var/www/quotesby.net/public_html/author.php on line 7
henry of huntingdon Quotes
Notice: Undefined variable: file in /var/www/quotesby.net/public_html/author.php on line 38

Henry of Huntingdon Quotes

 

Quotes

    • Cum in omni fere litterarum studio dulce laboris lenimen et summum doloris solamen dum uiuitur insitum considerem, tum delectabilius et maioris praerogatiua claritatis historiarum splendorem amplectendum crediderim.
    • Proprie uero proprium Britanniae est, ut incolae eius in peregrinationem tendentes, omnibus gentibus cultu et sumptu clariores ex hoc unde sint dinosci possint.''
    • Quod cum in maximo uigore floreret imperii, sedile suum in littore maris cum ascenderet statui iussit. Dixit autem mari ascendenti: 'Tu mee dicionis es, et terra in qua sedeo mea est, nec fuit qui inpune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec uestes uel membra dominatoris tui madefacere presumas.'
    • Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, 'Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?' Dixerunt nuntii, 'In anteriori.' At ille, 'Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere.'
    • Edwardus, duodecimo anno regni sui, cum pranderet apud Windlesore, ubi plurimum manere solebat, Godwinus gener suus et proditor, recumbens iuxta eum, dixit: 'Sepe tibi rex falso delatum est me prodicioni tue inuigilasse. Sed si Deus celi uerax et iustus est, hoc panis frustrulum concedat ne michi guttur pertranseat, si umquam te prodere uel cogitauerim.' Deus autem uerax et iustus audiuit uocem proditoris, et mox eodem pane strangulatus, mortem pregustauit eternam.
    • Siwardus, consul rigidissimus, pro fluuio uentris ductus mortem sensit imminere. Dixitque, 'Quantus pudor me tot in bellis mori non potuisse, et uaccarum morti cum dedecore reseruarer! Induite me saltem lorica mea impenetrabili, precingite gladio. Sublimate galea. Scutum in leua. Securim auratam michi ponite in dextra, ut militum fortissimus modo militis moriar.' Dixerat, et ut dixerat armatus honorifice spiritum exalauit.
    • henry of huntingdon

Quotes by Famous People

Who Were Also Born On
Notice: Undefined variable: daymonth_birthdate in /var/www/quotesby.net/public_html/author.php on line 136
Who Also Died On
Notice: Undefined variable: daymonth_deathdate in /var/www/quotesby.net/public_html/author.php on line 136

Copyright © www.quotesby.net