Claudian Quotes
Claudian presents grand, poetic musings on power, ambition, and desire, wrapped in elegant Latin.
-
Dis proximus ille est, quem ratio non ira movet.
-
Peragit tranquilla potestas quod violenta nequit; mandataque fortius urget imperiosa quies.
-
Vile latens virtus.
-
Qui terret plus ipse timet.
-
In commune iubes si quid censesque tenendum, primus iussa subi: tunc observantior aequi fit populus nec ferre negat, cum viderit ipsum auctorem parere sibi. componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent quam vita regentis.
-
Iam non ad culmina rerum iniustos crevisse queror; tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant.
-
Natura beatis, omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.
-
Omnia mors aequat.
-
Paupertas me saeva domat dirusque Cupido: sed toleranda fames, non tolerandus amor.