Skip to content
quotesby

3 Henry of Huntingdon Quotes on Death

Henry of Huntingdon quotes on death

  1. Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, 'Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?' Dixerunt nuntii, 'In anteriori.' At ille, 'Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere.'

    Permalink to quote #4
  2. Edwardus, duodecimo anno regni sui, cum pranderet apud Windlesore, ubi plurimum manere solebat, Godwinus gener suus et proditor, recumbens iuxta eum, dixit: 'Sepe tibi rex falso delatum est me prodicioni tue inuigilasse. Sed si Deus celi uerax et iustus est, hoc panis frustrulum concedat ne michi guttur pertranseat, si umquam te prodere uel cogitauerim.' Deus autem uerax et iustus audiuit uocem proditoris, et mox eodem pane strangulatus, mortem pregustauit eternam.

    Permalink to quote #5
  3. Siwardus, consul rigidissimus, pro fluuio uentris ductus mortem sensit imminere. Dixitque, 'Quantus pudor me tot in bellis mori non potuisse, et uaccarum morti cum dedecore reseruarer! Induite me saltem lorica mea impenetrabili, precingite gladio. Sublimate galea. Scutum in leua. Securim auratam michi ponite in dextra, ut militum fortissimus modo militis moriar.' Dixerat, et ut dixerat armatus honorifice spiritum exalauit.

    Permalink to quote #6