Quote #16

Quippe res dei ratio quia deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit ordinavit, nihil [enim] non ratione tractari intellegique voluit. [3] Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non norunt.