Lucretius Quotes on Fear
-
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant sed naturae species ratioque.
-
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, quandoquidem natura animi mortalis habetur.
-
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.