Lucretius Quotes on Nature

6 quotes

  1. Ergo vivida vis pervicet et extra processit longe flamentia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque.

  2. Stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri.

  3. Omnia qua propter debent per inane quietum aeque ponderibus non aequis concita ferri.

  4. Infidi maris insidis virisque dolumque ut vitare velint, neve ullo tempore credant subdola cum ridet placidi pellacia ponti.

  5. Cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras.

  6. Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant sed naturae species ratioque.

All Lucretius quotes