Dicunt quia die quadam cum, advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluixissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse, ad vidisse inter alia pueros venales positos candidi corporis ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum adspiceret interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est quia de Britannia insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogavit utrum idem insulani christiani an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictum est quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: 'Heu, pro dolor!' inquit, 'quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat'. Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: 'Bene', inquit, 'nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?' Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: 'Bene', inquit, 'Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?' Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: 'Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari'.
More from Bede
Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum duci…
Permalink to quote #2 Tanta eo tempore pax in Britannia fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiamsi mulier una cum recens nato parvulo vellet totam peramb…
Permalink to quote #3 The quality which makes his work great is not his scholarship, nor the faculty of narrative which he shared with many contemporaries, but his astonishing power…
Permalink to quote #4