Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.
More from Bede
Dicunt quia die quadam cum, advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluixissent, et ipsum Gregorium inte…
Permalink to quote #1 Tanta eo tempore pax in Britannia fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiamsi mulier una cum recens nato parvulo vellet totam peramb…
Permalink to quote #3 The quality which makes his work great is not his scholarship, nor the faculty of narrative which he shared with many contemporaries, but his astonishing power…
Permalink to quote #4