In musicis solum instrumentis commendabilem invenio gentis istius diligentiam. In quibus, prae omni natione quam vidimus, incomparabiliter instructa est. Non enim in his, sicut in Britannicis quibus assueti sumus instrumentis, tarda et morosa est modulatio, verum velox et praeceps, suavis tamen et jocunda sonoritas. Mirum quod, in tanta tam praecipiti digitorum rapacitate, musica servatur proportio; et arte per omnia indemni inter crispatos modulos, organaque multipliciter intricata, tam suavi velocitate, tam dispari paritate, tam discordi concordia, consona redditur et completur melodia.
More from Gerald of Wales
Hoc autem mihi notabile videtur, quod sicut nationis istius homines hac in vita mortali prae aliis gentibus impatientes et praecipites sunt ad vindictam, sic e…
Permalink to quote #2 Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto:et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir i…
Permalink to quote #4 Qui cum ex fratribus quatuor germanis pariter et uterinis natu minor existeret, tribus aliis nunc castra nunc oppida nunc palatia puerilibus, ut solet haec aet…
Permalink to quote #1