Skip to content
quotesby

Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto:et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir ille sanctus regi dixisset; 'Tres filias habetis, quae quamdiu penes vos fuerint, nunquam Dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam, et cupiditatem.' Cui rex, post modicam quasi pausationem, 'Jam,' inquit, 'maritavi filias istas, et nuptui dedi; Templariis superbiam, nigris monachis luxuriam, albis vero cupiditatem.'

Gerald of Wales#4

More from Gerald of Wales

  1. In musicis solum instrumentis commendabilem invenio gentis istius diligentiam. In quibus, prae omni natione quam vidimus, incomparabiliter instructa est. Non e…

    Permalink to quote #3
  2. De duobus tamen ordinibus istis, Cluniacensi scilicet et Cisterciensi, hoc compertum habeas. Locum aedificiis egregie constructum, redditibus amplis et possess…

    Permalink to quote #5
  3. Hoc autem mihi notabile videtur, quod sicut nationis istius homines hac in vita mortali prae aliis gentibus impatientes et praecipites sunt ad vindictam, sic e…

    Permalink to quote #2