Skip to content
quotesby

De duobus tamen ordinibus istis, Cluniacensi scilicet et Cisterciensi, hoc compertum habeas. Locum aedificiis egregie constructum, redditibus amplis et possessionibus locupletatum, istis hodie tradas; inopem in brevi destructumque videbis. Illis e diverso eremum nudam, et hispidam silvam assignes: intra paucos postmodum annos, non solum ecclesias et aedes insignes, verum etiam possessionum copias, et opulentias multas ibidem invenies.

Gerald of Wales#5

More from Gerald of Wales

  1. Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto:et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir i…

    Permalink to quote #4
  2. Librum quoque mendosum, et vel falso scriptum, vel falsum etiam in se continentem inspiciens, statim, licet illiteratus omnino fuisset, ad locum mendacii digit…

    Permalink to quote #6
  3. In musicis solum instrumentis commendabilem invenio gentis istius diligentiam. In quibus, prae omni natione quam vidimus, incomparabiliter instructa est. Non e…

    Permalink to quote #3