Librum quoque mendosum, et vel falso scriptum, vel falsum etiam in se continentem inspiciens, statim, licet illiteratus omnino fuisset, ad locum mendacii digitum ponebat. Interrogatus autem, qualiter hoc nosset, dicebat daemonem ad locum eundem digitum suum primo porrigere:Contigit aliquando, spiritibus immundis nimis eidem insultantibus, ut Evangelium Johannis ejus in gremio poneretur: qui statim tanquam aves evolantes, omnes penitus evanuerunt. Quo sublato postmodum, et Historia Britonum a galfrido Arthuro tractata, experiendi causa, loco ejusdem subrogata, non solum corpori ipsius toti, sed etiam libro superposito, longe solito crebrius et taediosius insederunt.
More from Gerald of Wales
De duobus tamen ordinibus istis, Cluniacensi scilicet et Cisterciensi, hoc compertum habeas. Locum aedificiis egregie constructum, redditibus amplis et possess…
Permalink to quote #5 Hodie scripta nemo remuneret.
Permalink to quote #7 Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto:et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir i…
Permalink to quote #4