Quote #1

HUMANAE VITAE tradendae munus gravissimum, ex quo coniuges liberam et consciam Deo Creatori tribuunt operam, magnis semper ipsos affecit gaudiis, quae tamen aliquando non paucae difficultates et angustiae sunt secutae.