9 Suetonius Quotes on Politics
Suetonius quotes on politics
-
At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat.
Permalink to quote #4 -
Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur.
Permalink to quote #5 -
Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent; quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.
Permalink to quote #6 -
Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare vult, 'ad Kalendas Graecas soluturos' ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'.
Permalink to quote #9 -
Exstat et sermo eius in senatu percivilis: 'Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseveraverit, in vicem eum odero.'
Permalink to quote #10 -
Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent.
Permalink to quote #12 -
Haec omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae vero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in avum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec servum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
Permalink to quote #14 -
Infensus turbae faventi adversus studium suum exclamavit: 'Utinam p. R. unam cervicem haberet!'
Permalink to quote #16 -
Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolino elocuta est: ????? ????? ?????, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: Nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix, 'Est bene' non potuit dicere, dixit: 'Erit.'
Permalink to quote #26